FODERATUS

FODERATUS
FODERATUS
recentioris aevi Scriptoribus, de vestibus dicitur, quae pellibus onerantur ac suffulciuntur, Gall. fourre, an a Sueco-Germanico foder, ut vult Loccen. an a fodero seu fodro, quod qui ad fodrum seu pabulationem proficiscebantur, inde redibant rebus omnibus abunde instructi ac onerati, benequeve foderati esse dicebantur? Est autem Fodrum, citimae aetatis vox, notatqueve annonam militarem, ut habetur in Vita Ludovici Pii A. C. 796. seu, quae praebebantur ad victum militum vel equorum, ut stramentum, et palea, cui inde apud Gallos Feurre appellatio mansit: ex Germ. futter, h. e. pabulum equorum etc. Vide C. du Fresne Gloss. Unde Foderarii, Gallis Fourriers, quid ad fodrum exigendum vel tollendum pergunt. Idem Salmas. Foderarios, eosdem facit cum Hospitiorum Mareschallis, Vett. que mensoribus, quorum officium ac munus fuit, Principi ac Comitibus eius, et militibus hospitia praeparare ac metari et singulis quibusqueve domos deputare, et manu propriâ enorare postibusque hospitaturi nomen adscribere, Not. ad Lamprid. in Alex. Seu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”